- HARPASTUM
- HARPASTUMGr. Α῾ρπαςτὸν, et ἁρπάζω, rapio, quod plures proiectum conentur arripere extraqueve ludi limites eicere: Pilae genus grande ac durum, ut Folle aliquanto minus, sic Paganica maius; ex corio vel etiam ligno, intus lanâ, pilis, aut lino stipatum. Hanc non in sublime, ut discum, sed in terram rotabant incredibili volubilitate, et solo repercuslam at the rebound, ut Angli dicunt, raptam revocabant, unde illi nomen ut diximus. Mart. l. 4. Epigr. 19. cuius epigraphe de Endromide v. 5.Seu lentum ceroma teris trepidumque trigonaSive Harpasta manu pulveru lentarapis.Quo ludi genere qui se exercebant, instar reliquorum Athletarum subligacula induebant: teste eodem l. 7. Epigr. 66. cuius epigraphe in Philaenim.Harpasto quoque subligata ludit.Quod de ceromate dictum, de unguento gymnastico intelligendum est, non in Harpasti modo exercitatione; sed in omnibus aliis, adhiberi solito. Senec. de brev. vit. c. 12. Qui in ceromate (nam proh facinus, ne Romanis quidem vitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet. Plin. l. 35. c. 12. Plura de hac parte non sum dicturus, non Hercules magis, quamde terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus nostra corpora vires animorum perdidit. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 245.Endromidas Tyrias et femineum ceromaQuis nescit?Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 1. et infra Phoeninda, it. Pila.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.